For this transcription, the following edition was used:
The 1843-edition this transcription is based on contains very manytypographical errors. Before amending a word I checked whether it mightnot be a variant spelling. When the correct word was not sufficientlyclear or even entirely unclear, a "[sic]" was appended while the textitself was left unchanged. Any changes applied by the transcriber areindicated by Transcriber's Footnotes" ([TR1], [TR2], etc.).
Footnotes present in the original text are indicated by "[1]"etc.
Accipis hic, benevole lector, volumen primum operisamplissimi, quod ipsius auctoris manu scriptum atque in aedibusbibliothecae nostrae asservatum ante hos tres annos reperi. Cujusquidem operis quae saeculo XVI prodiit epitome vernaculo sermone subfinem saeculi XV ab auctore conscripta, quamvis sit tenuis admodum etsuccincta itineris illius descriptio, cum ab ipso Robinsonio,Americano, qui inter omnes, quos ab Hieronymi aetate ad nostra usquetempora locorum sanctorum investigatores novimus, facile nuper princepsextitit, multis iisque meritis laudibus saepe sit nominata; opusintegrum quanti momenti sit et ipse judicabis et ego disputationetertio volumini praemittenda uberius exponam. Nolo tamen id nuncsilentio praetermittere, Felicem nostrum, dum Hierosolymis versaretur,nimis nonnunquam[TR1] monachorum nugis atque commentis a veritatedeductum fuisse, quamvis in urbis sanctae quoque et illius regionisdescriptione plurima eaque optimae frugis plenissima doceat, quibusipsius Robinsonii observationes et augeri et emendari possint. Sedmulto majoris illa sunt aestimanda, quae, quum suis oculis vidisset, dereliquae Palaestinae atque deserti Arabiae regionibus, deque urbiumCahirae, Alexandriae, Venetiarum et aliorum tunc temporis locorumconditione auctor tradidit sequentibus voluminibus in lucem edenda.Quam ob rem hoc jam sufficiat addere, opus ab ipso auctore duobusvoluminibus descriptum societatis litterariae jussu in tres partesdivisum esse, ita tamen, ut non sublata pristina indole ordo foliorumet paginarum codicis interpositis numeris atque litteris (ut 12A, 44 B etc.) exprimatur, et qui tertio volumini addenturindices, ad hunc numerorum et litterarum ordinem, non ad nostraeeditionis paginas referri debeant. Sed in reliquis etiam minimearchetypi colorem immutandum esse existimavi, ut veram fideliterqueexpressam haberes libri imaginem. Latino quidem sermone scripsitauctor, sed fere isto, qui epistolis obscurorum virorum ludibrio fuit,nec usui vocabulorum nec linguae legibus rectaeque scribendi rationisatis congruo. Nihil ego mutavi. Litteras majusculas et minusculas inscribendis nominibus propriis praesertim ita permiscuit, ut nec inerrore ipse sibi constaret; sermonis discrimina minime curavit:expressit, ubi omittere debebat, omisit, ubi exprimenda erant. Omniaretinui, nisi quae ita comparata erant, ut lector videretur non possein errorem non induci. His levem medicinam adhibui; caetera intactareliqui; quare id oro rogoque, ut ne, quae ipsius libri indoles f