A few typographical errors have been corrected. They have been markedwith popups.



Erasmus engraved by Dürer, 1526



ENCOMIUM ARTIS MEDICÆ

DESIDERIO ERASMO ROTERODAMO AUTORE.




DE LOF DER GENEESKUNDE

VAN

DESIDERIUSERASMUS.



Erasmus Roterodamus
D. Henrico Afinio Lyrano

insigni Medico
  S. D.

Nuper dum bibliothecam recenseo, doctissime Afini, venit inmanus oratio quaedam olim mihi nihil non experienti, in laudemartis medicae declamata; continuo visum est orationem non optimamoptimo dicare medico, ut vel tui nominis lenocinio studiosorumcenturiis commendetur.

Erit hoc interim mei in te animi qualecunque documentum, dumdabitur aliud nostra necessitudine dignius.

Bene vale.

Lovanii tertio Idus Martias Anno MDXVIII.


4


DECLAMATIO ERASMI ROTERODAMI
IN LAUDEM ARTIS MEDICÆ.

capital Qcapital Qcapital QAttentio.uo saepius est ars medicinae, meditatis et elaboratisorationibus, hoc ex loco, apud plerosque vestrumpraedicata, idque a viris singulari facundia praeditis,auditores celeberrimi, hoc mihi sane minusest fiduciae, me vel tantae rei, vel aurium vestrarumexpectationi satisfacturum. Neque enim rem propedivinam nostra facile assequetur infantia, neque vulgaris oratiode re toties audita taedium possit effugere.

Propositio.Verumtamen ne salutari maiorum instituto videar deesse, quisolenni encomio juventutis animos ad huius praeclarae scientiaestudium, admirationem, amorem, excitandos, accendendos, inflammandosquecensuerunt, experiar et ipse pro mea virili (siquidem medicentem adjutabit vestra tum attentio, tum humanitas, favore candidoprosequens, quem ad hoc muneris vestra adegit autoritas)medicae facultatis dignitatem, autoritatem, usum, necessitatem, nondicam explicare, quod prorsus infiniti fuerit negotii, sed summatimmodo perstringere, ac veluti confertissimas locupletissimae cujuspiamreginae opes, per transennam (ut aiunt) studiosorum exhibereconspectibus.

Laudandi ratioper comparationem.Cuius quidem ea vel praecipua laus est, primum quod nullisomnino praeconiis indiget, ipsa abunde per se vel utilitate, velnecessitate commendata mortalibus. Deinde quod toties iam a tam

...

BU KİTABI OKUMAK İÇİN ÜYE OLUN VEYA GİRİŞ YAPIN!


Sitemize Üyelik ÜCRETSİZDİR!